- ATHENAE Novae
- ATHENAE Novaeurbs Liguriae quarta Stephano, in quibus coeptum ab Hadriano Imperatore aquaeductum et ab Antonino Pio consummatum, loquitur Inscriptio, quae Mediolani exstat. Impingunt itaque, qui Athenarum Atticarum partem, quae maxime aedificiis huius Imperatoris exornata fuit, hôc nomine insignitam censent: quis enim credat Inscriptionem Latinam positam esse in Graeca urbe. Sed nec quidquam ad rem facit, quod Scaliger observat Animadversion. in Eusebium, cum locum in Delo Insul. sumptibus Hadriani aedificiis instaurâssent Athenienses, Novas Athenas vocârunt. Non enim simpliciter Novas Athenas illi loco nomen indiderunt, sed Novas Athenas Hadrianas. Steph. Ο᾿λύμπιον τόπος εν δήλῳ, ὃν κ`τίσαντες Α᾿θην αῖοι χρήμασιν Α᾿δριανοῦ νέας Α᾿θήνας Α᾿δριανὰς ἐκάλεσαν, ὡς Θλέγων εν ὀλυμπιάδων ἕκτῳ καὶ δεκάτῳ. Quod vero Athenarum Atticar. partem splendidis inprimis substructionibus ab Adriano exornatam spectat, Adrianopolim illam vocatam hinc fuisle, tradit Spartian. in Vita huius Caesaris: c. 20. Multas civitates Adrianopolis appellavit, ut ipsam Carthaginem et Athenarum partem. Quod hausisse videtur ex versiculis, qui in arce illius urbis inscripti erant,Αἱ δ᾿ εἰσ᾿ Α᾿θην̑αι Θησέως πρῶτον πόλις,Αἱ δ῾ Α᾿δριανοῦ κ᾿ οὐδὲ Θησέως πόλις..Hae sunt Athenae, Thesei primum Urbs,Nunc Hadriani, non vero Thesei Urbs.Salmas. ad Spartian, cit. loc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.